Kraków, Archiwum i Biblioteka Krakowskiej Kapituły Katedralnej, Ms 121 (149) MSPL 9034
Repozytorium
Kraków, Archiwum i Biblioteka Krakowskiej Kapituły Katedralnej
Sygnatura
Ms 121 (149)
Tytuł kodeksu
Hervaeus de Cauda, Tabula super opera Thomae de Aquino
Data powstania:
1477
Miejsce powstania:
Poland
Język
Latin
Zawartość
Numery-1
1
1. f. 1r-120r: Hervaeus de Cauda, Tabula super libros sancti Thomae de Aquino, versio abbreviata
Incipit
f. 1r: Ista tabula dictorum beati Thome collecta fuit Parisius per fratrem Herveum de Cauda ordinis predicatorum in theologia magistrum, qui prolixe eandem congessit, hic tamen abreviata est de pluribus verbis, non sentencys quarum immutacio facta est nulla, dumtaxat pro abigendo tedio studencium, qui brevitati student sic est curata alphabeti cursu, ubi invenientur multa utilia et omnia ferme, que tractant aly doctores antiqui, novique. Unde ad intelligendum tabulam infrascriptam sciendum, primo, quod quilibet articulus in dictis sancti Thome habet tres partes, utpote argumenta, resolucionem principalem et argumentorum solucionem. Per a igitur intelligitur prima pars, scilicet argumenta. Per b secunda, videlicet resolucio principalis. Per c vero tercia pars, scilicet argumentorum solucio. Secundo, sciendum, quod in aliquibus scriptis beati Thome, specialiter in tercio et in quarto, alique distincciones habent plures questiones et tunc connotatur sic: libro tali tercio vel quarto, distinccione tali, questione tali, articulo tali, questionie tali. Tercio, sciendum, quod in hac tabula sub abstracto comprehenditur concretum, verbi gracia sub hoc nomine: ‘eternitas’ comprehenditur eternum et sub astracto veritas includitur verum. Similiter sub nomine clauditur verbum et participium, ut sub hoc nomine ‘fruicio’ intelligitur frui, fruens et sic de alys intelligitur. - O Domina nostra, Virgo maria, semper benedicta, ceptum complere adiuva breviter concerpere scripta beati de Aquino Thome et eius solemna dicta a[l]phabeti more fac ordinari, queso. - [A]bstractio duplex est, par[s] I, q. 4o, articulo 2, b, c; ibidem, q. 87, articulo 1, b, c. [A]bstraccio intellectualis, questio sit ordine 2 2e, q. 1, 132, b; De veritate, q. 13, 1, c ...
Explicit
f. 120r: ... Christi anima 2m scienciam inditam intelligere poterat non convertendo se ad fantasmata, 3 pars, q. 112, b, c. - Quere, cognicio, conceptio, comedere, crux / dilectio, dolor, dubitacio, esse, finis / gloria, gratia, infinitum, infernus, generacio / incarnacio, ipostasis, iudicium, llex, limbus / meritum, mediator, mors, miraculum, nativitas / operatio, oratio, palpabile, passio, peccatum originale / penitencia, redempcio, reconciliacio, sanctificacio, sacramentum / sacerdos, santisfaccio, sciencia, sepulcrum, visio / voluntas, metus, sepultura, homo, Deo gracias. Amen.
Kolofon
f. 120r: Finit registrum seu tabula dictorum sacratissimi doctoris Thome de Aquino, beati anno domini 1477, die s. Vitalis scriptum per me, Nicolaum de Dzaloschycze pro venerabili et egregio viro domino Arnolpho de Myrzynyecz, sacrorum canonum et theologie doctore, canonico cracoviensi in sua domo in Collegio canonistarum.
Serwis korzysta z plików cookies m.in. w celu świadczenia usług, reklamy, dostosowywania zawartości strony do preferencji użytkownika. Więcej informacji na ten temat znajdziesz w naszej Polityce cookies. Jeżeli nie wyrażasz zgody na używanie plików cookies – zmień ustawienia swojej przeglądarki